Skip to content

Dies Rustheniae cum maximo splendore celebrata

Hodie, 12 Juni 2017, dies nationalis, aliter Dies Rustheniae apellata, cum maximo splendore celebrabatur, cum orchestris, musica, theatris popularibus in viis oppidorum. Et autem cum multis civibus pacatis sine causa culpaque comprehensis.

Mane dux oppositionis, Alexius Navalnis, omnes in ambulationem festivam secum convocavit. Ille, quia non procul ab domo sua in custodiam captus erat, participare non potuit. Sed populus Moscuae et Petropolis absterriti non erant et sine duce in viam principalem Moscuae, Tverskaiam, vexilla russica tenentes convenerunt; in Petropoli multi in Campo Martis conflixerunt.

Disciplina publica armata, rusthenice OMON appellata, contra cives inermos arma ceperunt et multos atrociter detenerunt, quia ambulatores vexilla nationalia et anates flavas in manibus habebant.

Symbolum motus intercessionis tamen anas flava est. Hoc de investigatione Alexii Navalnis venit: primus minister Rustheniae Dmitrius Medvedevus domum separatam pro sua anate habere dicitur.

Numerus obsidum maximus in Petropoli, urbe metropolitana septentrionali, est: 900; in Moscua circiter 700 in carcere manere traduntur.

12 June 2017. — Moscow (Russia)